- FRANCISCUS I
- I.FRANCISCUS I.Gall. Rex cognom. Magnus, et Restaurator literarum, soccessit A. C. 1515. socero Ludov. XII. Natus Carolo Aurelian. Com. Engolism. ex Ludov. Sbauda, A. c. 1494. matitus Claudiae Francicae, quae Carolo Austr. iam erat desponsata. Ducem Mediolani se dixit, ob Valentinam proaviam suam, et validis nixus copiis, Imp. Aragoniae Rege Papâ, Helvetiis licet renitentibus, hereditatem adivit, praelio ad Marinianum biduano victor. Hinc Eques a Bayardo creatus, mediolanum cum rota Lombardia obnoxiam habuit. Cum Helv. postmodum, virtute illorum motus, foedus iniit; a Leone X. rogatus Pragmatic. sanctionem ex parte sustulit, etc. Carolo V. in Imp. lecto, novae turbae ortae. Hic enim cum Navartam, iuxta pacta Noviodunensia, Henr. Albrerano non restitueret, Franciscus eam armis occupavit, moxqueve iterum nerdidit. Carolum Anglis iunctum Italiâ pepulit, sed Borbonio Connestabili, Carolo, ad Imp. deficiente, Mediol. amisit, et ad Bicoquam victus est; sicut vicissim Imp. Massiliâ est depulsus. Hinc in Italiam: Mediol. recuperavit. verum praelio Ticinensi victus, et in Hisp. abductus, libertatem Flandriâ, Artesia, et Tornaco redemit. Sic iterum in Ital. translato bello, Neapolim frustra obsedit, Lucemburgum amisit, etc. Pace tandem Cameracensi, A. C. 1529. Eleonoram, sororem Caroli Austriaci, duxit, A. C. 1533. massiliae, cum Papa, coniugium Henrici fil. et Catharinae Mediceae conclusit. Post haec, Sabaudiâ occupatâ Carolum Galliam ingressum, iterum pepulit. Nicaeensi pace, et colloqulo cum hoste, bello rursus composito A. C. 1538. Quod mox iterum recruduit, cum Carolus per Gall. contra Gandavenses rebelles properant, et liberaliter a Francisco habitus, Mediol. Duc. restituturum se promisit, neque praestitit. Hic insigni victoriâ ad Cerisolam Galli, sub Francisco Borbonio, potiti, A. C. 1544. tandem iterum pax coalita. Obiitnon diu post, A. C. 1347. Regni 32. Aet. 53. Professorum, in quacunqueve scientia, collegii fundator, Princeps plane egregius. Huic cum Petrus Castell, Matiscon. Ep. patentans, dixisser, credere se, Domini sui animam, simul atque e corpore excessisset protmus caelo receptam esse; periclitatus de vita fuit, nisi eum ruitus fuisser Ioh. Mendoza, accusatoribus respondens, Franciscum ad Purgatorium non morae faciendae causâ divertisse, sed tantum, ut vinum illac transeundo, a pocillatove, pro more degustandum acciperet. Vide Thuan. l. 1. et 3. Liberalitate porro, clementiâ, et magnificentiâ nulli secundus, nisi quod in sequiorem sexum pronior, et nimis arctum cum Turca, in Christianorum perniciem, foeduscoluit. Vide ulterius Gulielmum Paradinum, martin. et Gul. Bellaium, etc. Successit fil. Henticus II.II.FRANCISCUS I.cognom. Dilectus, Dux Britanniae, fil. Ioh. VI. ex Iohanna, filia Caroli VI. A. C. 1442. Auctor Ordinis Spicae, Anglis varia loca eripuit, A. C. 1448. et 49. Obiit A. C. 1450. Aet. 37. Petro fratre successore relicto.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.